- ERRANTES
- ERRANTESfacibus noctu iter dirigere soliti. Stat. Theb. l. 12. v. 241.---- ---- quoties amissus euntiLimes, et Errantm comites solatia flammaeDestituunt? gelidaeque facem vicêre tenebrae?Ubi proin apte comites flammas errantum solatia vocat. Ovid. Met. l. 1. v. 493.Ut facibus sepes ardent, quas forte viatorVelnimis admovit, vel iam sub luce reliquit.Quo de more Veterum vide Isaac. Casaub. ad Suet. Caesarem c. 31. Ab nominibus vox translata ad stellarum quasdam, vide infra ubi de Planetis. Herbas item, quarum erraticae illae dictae, quaecumque spatiosius fruticant, et per terram serpunt, aut sub terra radices latius spargunt. In specie vero erraticum intybum vocatur, quod et ambula, uti diximus in hac voce, plura autem hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 831. Intidem, Error a Deo, de quo Plotinus Ennead. IV. 8. 1. et 5. qui lapsum primorum Parentum adumbrare videtur Pfannero, quemadmodum et Fuga Empedoclis, Vide eum System. Theologiae Gentilis purior. c. 7. §. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.